Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 56 | Cic. Luc. 58 () | >>Cic. Luc. 60 |
57Hic pugnes licet , non repugnabo , quin etiam concedam ilium ipsum sapientem ,
de quo omnis hic sermo est , cum ei res similes [Note] occurrant quas non habeat [Note] dinotatas , retenturum adsensum
nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale
fuerit quale falsum esse non possit . sed et ad [Note] ceteras
res habet quandam artem qua vera a falsis possit
distinguere , et ad similitudines istas usus adhibendus
-- -- Neque id est [Note] contra vos ; [Note] nam vobis [Note]
satis esset [Note] ova illa non internoscere ; nihilo [Note] enim magis
adsentirer [Note] hoc illud esse quam si inter illa omnino
nihil interesset . [Note] habeo enim regulam , ut talia visa
vera iudicem qualia falsa esse non possint ; ab hac
mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere ,
ne confundam [Note] omnia ; veri enim et falsi non modo
cognitio sed etiam natura tolletur , si nihil erit quod intersit . Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis
dicere , cum visa in animos [Note] inprimantur , non vos id
dicere , inter ipsas inpressiones nihil interesse , sed inter
species et quasdam formas [Note] eorum . quasi vero non specie visa iudicentur ; quae fidem nullam habebunt
sublata veri et falsi nota .
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 56 | Cic. Luc. 58 () | >>Cic. Luc. 60 |